- CRYSTALLO
- CRYSTALLOSoli opposito, admotam facem acdendi, legimus apud Aristophanem in Nub.ΣΤΡ. Η῎δη παρὰ τοῖσι φαρμακοπώλαις τὴν διαφανῆΤαύτην ἑώρας τὴν καλὴν, τὴν διαφανῆ,Α᾿φ᾿ ἧς τὸ πῦρ ἅπτουσι: ΣΩ. τὴν ὕαλον λέγω.STR. Vidistine apud pharmacopolas pellucidumIllum lapidem pulchrum pellucentem,Quô ignem accendunt? SOCR. Crystallum dicis.Ad quae verba Scholiastes, Crystallinum, inquit, instrumentum est votundum, densum, ad hoc factum: cui oleô inuncto et ad Solem calefacto ellychnium admovent atque ita ignem accendunt. Meminit etiam Theophrastus circa finem, l. de Igne. Et Plin. l. 37. c. 2. Medicos quosdam ait, quae sunt urenda corporum, non aliter utilius id fieri putare, quam crystallinâ pilâ adversis posita Solis radiis. Apud Baronium ad A. C. 751. §. 14. Zacharias papa a Bonifacio consultus, an liceret eô igne in sacris uti, ita respondet, De Igne vero, qui ex crystallis sumitur, ut asseruisti, nullam habemus traditionem etc. Vide Bochart. Hieroz. Part. poster. l. 6. c. 16.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.